Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 5 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

5:1  omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
5:2  et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
5:3  ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
5:4  in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
5:5  tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu
5:6  non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit
5:7  expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
5:8  itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
5:9  scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
5:10  non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
5:11  nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
5:12  quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
5:13  nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis